Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo: terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.