Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, et locutus est: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Sit nox illa solitaria, nec laude digna. Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines; aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento; aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt: qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum? viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus: quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.