Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ. De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax: reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ. Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem. Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.