Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat? Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis. Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies. Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.