Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est? Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ. (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam. Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit. Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles. Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei. Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.