Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei: quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. Oculus fui cæco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram. Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.