Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa; qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate; qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum. Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis. Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.