Respondens autem Job, dixit: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena: quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit? aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt. Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me? Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. Qui timent pruinam, irruet super eos nix. Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo. Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt. Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis. Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me. Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar. Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate. Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.