Respondens autem Job, dixit: Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat? Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum. Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem? In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam. Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram. Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat: commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans. Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium: palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.