Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium. Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. Expectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus; et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo. Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt: respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.