Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis. Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste. Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me. Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas. Hoc est ergo in quo non es justificatus: respondebo tibi, quia major sit Deus homine. Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia, eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium. Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis. Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur. Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem, miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier. Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ. Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor. Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum. Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.