Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi. Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos: quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ. Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.