Respondens autem Job, dixit: Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea. At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet. Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me. Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.