Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos. Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ. Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit. Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ. Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.