Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est: Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me. Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum. In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato. Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam: qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium. Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei: numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas? Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios; qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi. Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi: et pertransibunt, et auferent violentum absque manu. Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur. Quasi impios percussit eos in loco videntium: qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt: ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines? Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. Si erravi, tu doce me; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis: quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.