Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso; annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ: ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus? sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam; deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.