Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere: prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.