Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat: longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi. Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo: sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis: quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit cælos prudentia. Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare. Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus: quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur. Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.