Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio. Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus. Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit. Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam. Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur. Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ. Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.