Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, ad sciendam sapientiam et disciplinam; ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem: ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum. Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ: ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum; omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis: sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum: fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum: pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt. Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.