Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet. Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos. Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis. Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis. Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ. Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt. Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit. Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona. In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia. Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia. Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis. In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum. Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.