Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames. Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus. Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum. In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum. Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum. Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel. Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate. Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens. Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem. Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit. Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur. Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.