Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam. Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam. Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus. Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum. Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus. Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur. Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est. Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem. Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat. Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur. Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum. Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.