Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii. Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat. Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus. Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient. Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum. Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam. Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum. Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide. Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.