Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur. De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur. Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur. Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens. Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago. Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam. Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur. Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit. Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.