Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël. Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas ! Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit. An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios: ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis: et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ. Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel. Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem, ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo. Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino, ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo: et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis. Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati. Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam: et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim: et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.
IESU FILII SIRACH 46
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.