Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum? Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius. Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam. Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat. Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? Da et accipe, et justifica animam tuam. Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo. Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei: qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens: qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.
IESU FILII SIRACH 14
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.