Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe: ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. Loquere major natu: decet enim te primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini. Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Adolescens, loquere in tua causa vix. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens. In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris. Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo: et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea. Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent. Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem: etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum. Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.
IESU FILII SIRACH 32
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.