Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo. Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam: et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis: et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. Super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit. Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. Repromissorem fugit peccator et immundus. Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio. Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet: transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros. Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater. Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris.
IESU FILII SIRACH 29
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.