Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis ! Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo ! Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas ! Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus? Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius. Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
IESU FILII SIRACH 2
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.