In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum: pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies? Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium ! Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium ! Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus: homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum. Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti. Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum. Timor Dei super omnia se superposuit. Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur? Timor Dei initium dilectionis ejus: fidei autem initium agglutinandum est ei. Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis: et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris: et omnem obductum, et non obductum odientium: et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum. Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum. Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam. Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie. Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna. Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam. Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum. A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi. Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum. A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.
IESU FILII SIRACH 25
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.