Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis: divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit: delaturam civitatis, et collectionem populi: calumniam mendacem super mortem omnia gravia: dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans. Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur. Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. Disciplina illius datum Dei est. Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem. Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus; et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam. Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
IESU FILII SIRACH 26
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.