Qui conservat legem multiplicat oblationem. Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. Et propitiationem litare sacrificii super injustitias: et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium. Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt. Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum. In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum, quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi. Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa. Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ. Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat. Et Dominus non elongabit: et judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum: et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet: donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius: donec judicet judicium plebis suæ, et oblectabit justos misericordia sua. Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.
IESU FILII SIRACH 35
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.