Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium, Nohaa quartum, et Rapha quintum. Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud, Abisue quoque et Naaman, et Ahoë, sed et Gera, et Sephuphan, et Huram. Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud. Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas. Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom, Jehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii ejus principes in familiis suis. Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal. Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus. Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon: hi fugaverunt habitatores Geth. Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth, et Zabadia, et Arod, et Heder, Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria. Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber, et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal, et Jacim, et Zechri, et Zabdi, et Elioënai, et Selethai, et Eliel, et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei. Et Jespham, et Heber, et Eliel, et Abdon, et Zechri, et Hanan, et Hanania, et Ælam, et Anathothia, et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac. Et Samsari, et Sohoria, et Otholia, et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham. Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha: filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth: et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha. Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa, et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel. Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius. Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.