Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem. Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum. Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth: omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres. Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo. Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus. Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim. Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim. Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim. Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim. Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim. Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Decima Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim. Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim. Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim. Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim. Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim. Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim. Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim. Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim. Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim. Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.