Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor. Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti. Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes. Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios. Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt. Filii Benjamin: Bela, et Bechor, et Jadihel, tres. Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor. Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi filii Bechor. Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti. Porro filii Jadihel: Balan. Filii autem Balan: Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar: omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes. Sepham quoque et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher. Filii autem Nephthali: Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala. Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad. Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ. Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen. Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola. Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam. Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad, et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum. Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum. Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset: filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara. Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue. Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus. Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël. Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum. Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith. Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum. Filii Jephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat. Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram. Filii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal. Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra, Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera. Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara. Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia. Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.