Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus ædificandi. Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi. Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis. Quid habet amplius homo de labore suo? Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua; omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. Quod factum est, ipsum permanet; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit. Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem: et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.