Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima. Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber. Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis. Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum; initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniæ obediunt omnia. In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.