Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti. Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt: per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est. Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. Hos quidem tamquam pater monens probasti; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur. Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum. Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam; ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes; quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet? Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram. Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.