Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem: et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.