Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum: et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, et ante illud altare holocausti: labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: altare holocausti et omnia vasa ejus, labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi. Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini. Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas: si pendebat desuper, manebant in eodem loco. Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
FIND YOUR PASSAGE
Search the Scriptures

A LIBRARY TO EXPLORE
A moment.
A passage.
A new perspective.
Read the Bible, discover the Apocrypha, and explore early Christian writings.
About this collection
This library includes complete Bibles, portions, historical variants, Apocrypha, and separately labeled early writings. Different traditions recognize different canons. Manuscript gaps and editorial reconstructions retain their source labels.
Source records assess public-domain status in the United States. Rights can differ by territory, including King James Version conditions in the United Kingdom. Read the source and rights record for each edition.
YOUR READING LIFE
Saved passages
Saved on this browser. Export a copy to keep your notes when changing devices or clearing browser data.
MAKE ROOM TO READ
Your reading space
Appearance
Reading
Listen
Offline reading
Keep an edition on this device for reading and searching while disconnected. Installed voices can read it aloud. Browser background playback varies by device.
Your privacy
Reading preferences, progress, bookmarks, highlights and notes stay in this browser using functional storage. Online reading and search send the requested edition, passage or query to the server. Prepared narration requests identify the edition, book and chapter. Ordinary hosting access and security logs can include IP addresses, requested URLs, times and basic client information. The website is free, account-free and analytics-free.